- VAGITUS
- VAGITUSinfantum melos, cui Vaticanum Deum praefecit Gentilitas. Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 11. Ipse in vagitu os aperiat, et vocetur Deus Vaticanus. Et c. 8. eiusd. l. Aut Vaticano, qui infantum vagitibus praesidet. Qua de re apud Aul. Gellium, l. 16. c. 17. Varro — sicut Aius, inquit, Deus appellatus, araque ei statuta est, quae est infima Nova via, quod in eo loco divinitus vox edrta erat: ita Vaticanus Deus nominatus, penes quem essent vocis humanaeinitia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticano syl. laba est: idcircoque vagire dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis. Hinc vagio, vagulo et vagulor, quod est queror cum convicio, ploro et clare clamo. Aliud est lallare, ut Graecorum βρύλλειν,eiusdem aetatis vox: ut cuius organa ad elementa coetera exptim enda minus idonea est: item cacare, Graece κακᾶν et κακκᾷν, Christ. Becmanus, Originibus L. L. p. 700. Vide quoqe supra voce Infans.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.